monumenta.ch > Plinius > sectio 224

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 11, 224
{XCI} Quae animalium latere certis temporibus diximus, non habent tunc sanguinem praeter exiguas admodum circa corda guttas, miro opere naturae, sicut in homine vim eius ad minima momenta mutari, non somno tantum minore materia suffusi, verum ad singulos animi habitus, pudore, ira, metu, palloris pluribus modis, item ruboris: alius enim irae et alius verecundiae.